VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Luk 11:51; Heb 11:4; 12:24 )
Unchecked Copy BoxGen 4:1 - Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
Unchecked Copy BoxGen 4:2 - rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
Unchecked Copy BoxGen 4:3 - factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
Unchecked Copy BoxGen 4:4 - Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
Unchecked Copy BoxGen 4:5 - ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
Unchecked Copy BoxGen 4:6 - dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
Unchecked Copy BoxGen 4:7 - nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
Unchecked Copy BoxGen 4:8 - dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
Unchecked Copy BoxGen 4:9 - et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
Unchecked Copy BoxGen 4:10 - dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
Unchecked Copy BoxGen 4:11 - nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
Unchecked Copy BoxGen 4:12 - cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
Unchecked Copy BoxGen 4:13 - dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
Unchecked Copy BoxGen 4:14 - ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
Unchecked Copy BoxGen 4:15 - dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
Unchecked Copy BoxGen 4:16 - egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden
Unchecked Copy BoxGen 4:17 - cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch
Unchecked Copy BoxGen 4:18 - porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
Unchecked Copy BoxGen 4:19 - qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
Unchecked Copy BoxGen 4:20 - genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
Unchecked Copy BoxGen 4:21 - et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
Unchecked Copy BoxGen 4:22 - Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
Unchecked Copy BoxGen 4:23 - dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
Unchecked Copy BoxGen 4:24 - septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies
Unchecked Copy BoxGen 4:25 - cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
Unchecked Copy BoxGen 4:26 - sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Genesis Chapter 4 — Additional Translations: