VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 35 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 35:1 - interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum
Unchecked Copy BoxGen 35:2 - Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
Unchecked Copy BoxGen 35:3 - surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
Unchecked Copy BoxGen 35:4 - dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem
Unchecked Copy BoxGen 35:5 - cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes
Unchecked Copy BoxGen 35:6 - venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo
Unchecked Copy BoxGen 35:7 - aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
Unchecked Copy BoxGen 35:8 - eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus
Unchecked Copy BoxGen 35:9 - apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
Unchecked Copy BoxGen 35:10 - dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel
Unchecked Copy BoxGen 35:11 - dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur
Unchecked Copy BoxGen 35:12 - terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te
Unchecked Copy BoxGen 35:13 - et recessit ab eo
Unchecked Copy BoxGen 35:14 - ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum
Unchecked Copy BoxGen 35:15 - vocansque nomen loci Bethel
Unchecked Copy BoxGen 35:16 - egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel
Unchecked Copy BoxGen 35:17 - ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium
Unchecked Copy BoxGen 35:18 - egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
Unchecked Copy BoxGen 35:19 - mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem
Unchecked Copy BoxGen 35:20 - erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
Unchecked Copy BoxGen 35:21 - egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
Unchecked Copy BoxGen 35:22 - cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim
Unchecked Copy BoxGen 35:23 - filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon
Unchecked Copy BoxGen 35:24 - filii Rahel Ioseph et Beniamin
Unchecked Copy BoxGen 35:25 - filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
Unchecked Copy BoxGen 35:26 - filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
Unchecked Copy BoxGen 35:27 - venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
Unchecked Copy BoxGen 35:28 - et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
Unchecked Copy BoxGen 35:29 - consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Genesis Chapter 35 — Additional Translations: