VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 21:1 - visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
Unchecked Copy BoxGen 21:2 - concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
Unchecked Copy BoxGen 21:3 - vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
Unchecked Copy BoxGen 21:4 - et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
Unchecked Copy BoxGen 21:5 - cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
Unchecked Copy BoxGen 21:6 - dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
Unchecked Copy BoxGen 21:7 - rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
Unchecked Copy BoxGen 21:8 - crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
Unchecked Copy BoxGen 21:9 - cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
Unchecked Copy BoxGen 21:10 - eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
Unchecked Copy BoxGen 21:11 - dure accepit hoc Abraham pro filio suo
Unchecked Copy BoxGen 21:12 - cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
Unchecked Copy BoxGen 21:13 - sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
Unchecked Copy BoxGen 21:14 - surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
Interlinear Bibles Cross-Refs Commentaries Dictionaries Misc
x
Genesis 21:14 Commentaries
Unchecked Copy BoxGen 21:15 - cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
Unchecked Copy BoxGen 21:16 - et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
Unchecked Copy BoxGen 21:17 - exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
Unchecked Copy BoxGen 21:18 - surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
Unchecked Copy BoxGen 21:19 - aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
Unchecked Copy BoxGen 21:20 - et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
Unchecked Copy BoxGen 21:21 - habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxGen 21:22 - eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
Unchecked Copy BoxGen 21:23 - iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
Unchecked Copy BoxGen 21:24 - dixitque Abraham ego iurabo
Unchecked Copy BoxGen 21:25 - et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
Unchecked Copy BoxGen 21:26 - respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
Unchecked Copy BoxGen 21:27 - tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
Unchecked Copy BoxGen 21:28 - et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
Unchecked Copy BoxGen 21:29 - cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
Unchecked Copy BoxGen 21:30 - at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
Unchecked Copy BoxGen 21:31 - idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
Unchecked Copy BoxGen 21:32 - et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
Unchecked Copy BoxGen 21:33 - surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
Unchecked Copy BoxGen 21:34 - et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Genesis Chapter 21 — Additional Translations: