VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Act 7:2–5 )
Unchecked Copy BoxGen 12:1 - dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi
Unchecked Copy BoxGen 12:2 - faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus
Unchecked Copy BoxGen 12:3 - benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae
Unchecked Copy BoxGen 12:4 - egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran
Unchecked Copy BoxGen 12:5 - tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam
Unchecked Copy BoxGen 12:6 - pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra
Unchecked Copy BoxGen 12:7 - apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei
Unchecked Copy BoxGen 12:8 - et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius
Unchecked Copy BoxGen 12:9 - perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem
Unchecked Copy BoxGen 12:10 - facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra
Unchecked Copy BoxGen 12:11 - cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier
Unchecked Copy BoxGen 12:12 - et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt
Unchecked Copy BoxGen 12:13 - dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui
Unchecked Copy BoxGen 12:14 - cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis
Unchecked Copy BoxGen 12:15 - et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis
Unchecked Copy BoxGen 12:16 - Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli
Unchecked Copy BoxGen 12:17 - flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram
Unchecked Copy BoxGen 12:18 - vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset
Unchecked Copy BoxGen 12:19 - quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
Unchecked Copy BoxGen 12:20 - praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Genesis Chapter 12 — Additional Translations: