VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxExo 6:1 - dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua
Unchecked Copy BoxExo 6:2 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus
Unchecked Copy BoxExo 6:3 - qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis
Unchecked Copy BoxExo 6:4 - pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae
Unchecked Copy BoxExo 6:5 - ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei
Unchecked Copy BoxExo 6:6 - ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis
Unchecked Copy BoxExo 6:7 - et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
Unchecked Copy BoxExo 6:8 - et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus
Unchecked Copy BoxExo 6:9 - narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum
Unchecked Copy BoxExo 6:10 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxExo 6:11 - ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua
Unchecked Copy BoxExo 6:12 - respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis
Unchecked Copy BoxExo 6:13 - locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti
(Gen 46:8–27 )
Unchecked Copy BoxExo 6:14 - isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi
Unchecked Copy BoxExo 6:15 - hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon
Unchecked Copy BoxExo 6:16 - et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem
Unchecked Copy BoxExo 6:17 - filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas
Unchecked Copy BoxExo 6:18 - filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres
Unchecked Copy BoxExo 6:19 - filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas
Unchecked Copy BoxExo 6:20 - accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem
Unchecked Copy BoxExo 6:21 - filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri
Unchecked Copy BoxExo 6:22 - filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri
Unchecked Copy BoxExo 6:23 - accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
Unchecked Copy BoxExo 6:24 - filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum
Unchecked Copy BoxExo 6:25 - at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas
Unchecked Copy BoxExo 6:26 - iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
Unchecked Copy BoxExo 6:27 - hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron
Unchecked Copy BoxExo 6:28 - in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 6:29 - et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
Unchecked Copy BoxExo 6:30 - et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Exodus Chapter 6 — Additional Translations: