VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 26 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Exo 36:8–38 )
Unchecked Copy BoxExo 26:1 - tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies
Unchecked Copy BoxExo 26:2 - longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria
Unchecked Copy BoxExo 26:3 - quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt
Unchecked Copy BoxExo 26:4 - ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari
Unchecked Copy BoxExo 26:5 - quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
Unchecked Copy BoxExo 26:6 - facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
Unchecked Copy BoxExo 26:7 - facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
Unchecked Copy BoxExo 26:8 - longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium
Unchecked Copy BoxExo 26:9 - e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
Unchecked Copy BoxExo 26:10 - facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur
Unchecked Copy BoxExo 26:11 - quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat
Unchecked Copy BoxExo 26:12 - quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi
Unchecked Copy BoxExo 26:13 - et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens
Unchecked Copy BoxExo 26:14 - facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
Unchecked Copy BoxExo 26:15 - facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
Unchecked Copy BoxExo 26:16 - quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem
Unchecked Copy BoxExo 26:17 - in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
Unchecked Copy BoxExo 26:18 - quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum
Unchecked Copy BoxExo 26:19 - quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
Unchecked Copy BoxExo 26:20 - in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt
Unchecked Copy BoxExo 26:21 - quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur
Unchecked Copy BoxExo 26:22 - ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
Unchecked Copy BoxExo 26:23 - et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
Unchecked Copy BoxExo 26:24 - eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
Unchecked Copy BoxExo 26:25 - et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
Unchecked Copy BoxExo 26:26 - facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
Unchecked Copy BoxExo 26:27 - et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
Unchecked Copy BoxExo 26:28 - qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
Unchecked Copy BoxExo 26:29 - ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
Unchecked Copy BoxExo 26:30 - et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
Unchecked Copy BoxExo 26:31 - facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
Unchecked Copy BoxExo 26:32 - quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
Unchecked Copy BoxExo 26:33 - inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
Unchecked Copy BoxExo 26:34 - pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum
Unchecked Copy BoxExo 26:35 - mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
Unchecked Copy BoxExo 26:36 - facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
Unchecked Copy BoxExo 26:37 - et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Exodus Chapter 26 — Additional Translations: