VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxExo 14:1 - locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxExo 14:2 - loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare
Unchecked Copy BoxExo 14:3 - dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum
Unchecked Copy BoxExo 14:4 - et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita
Unchecked Copy BoxExo 14:5 - et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis
Unchecked Copy BoxExo 14:6 - iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum
Unchecked Copy BoxExo 14:7 - tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus
Unchecked Copy BoxExo 14:8 - induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa
Unchecked Copy BoxExo 14:9 - cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon
Unchecked Copy BoxExo 14:10 - cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
Unchecked Copy BoxExo 14:11 - et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto
Unchecked Copy BoxExo 14:12 - nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine
Unchecked Copy BoxExo 14:13 - et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum
Unchecked Copy BoxExo 14:14 - Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis
Unchecked Copy BoxExo 14:15 - dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut proficiscantur
Unchecked Copy BoxExo 14:16 - tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum
Unchecked Copy BoxExo 14:17 - ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius
Unchecked Copy BoxExo 14:18 - et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius
Unchecked Copy BoxExo 14:19 - tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergum
Unchecked Copy BoxExo 14:20 - stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent
Unchecked Copy BoxExo 14:21 - cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua
Unchecked Copy BoxExo 14:22 - et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva
Unchecked Copy BoxExo 14:23 - persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris
Unchecked Copy BoxExo 14:24 - iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum
Unchecked Copy BoxExo 14:25 - et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos
Unchecked Copy BoxExo 14:26 - et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum
Unchecked Copy BoxExo 14:27 - cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus
Unchecked Copy BoxExo 14:28 - reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis
Unchecked Copy BoxExo 14:29 - filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris
Unchecked Copy BoxExo 14:30 - liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum
Unchecked Copy BoxExo 14:31 - et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Exodus Chapter 14 — Additional Translations: