VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxExo 13:1 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxExo 13:2 - sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia
(Exo 12:14–20 )
Unchecked Copy BoxExo 13:3 - et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem
Unchecked Copy BoxExo 13:4 - hodie egredimini mense novarum frugum
Unchecked Copy BoxExo 13:5 - cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto
Unchecked Copy BoxExo 13:6 - septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini
Unchecked Copy BoxExo 13:7 - azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis
Unchecked Copy BoxExo 13:8 - narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto
Unchecked Copy BoxExo 13:9 - et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto
Unchecked Copy BoxExo 13:10 - custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies
Unchecked Copy BoxExo 13:11 - cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi
Unchecked Copy BoxExo 13:12 - separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino
Unchecked Copy BoxExo 13:13 - primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes
Unchecked Copy BoxExo 13:14 - cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis
Unchecked Copy BoxExo 13:15 - nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo
Unchecked Copy BoxExo 13:16 - erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto
(Exo 40:34–38; Num 9:15–23; 1Ki 8:10, 11 )
Unchecked Copy BoxExo 13:17 - igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum
Unchecked Copy BoxExo 13:18 - sed circumduxit per viam deserti quae est iuxta mare Rubrum et armati ascenderunt filii Israhel de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 13:19 - tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum
Unchecked Copy BoxExo 13:20 - profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis
Unchecked Copy BoxExo 13:21 - Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore
Unchecked Copy BoxExo 13:22 - numquam defuit columna nubis per diem nec columna ignis per noctem coram populo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Exodus Chapter 13 — Additional Translations: