VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Esther (Esther) 4 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEst 4:1 - quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui
Unchecked Copy BoxEst 4:2 - et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare
Unchecked Copy BoxEst 4:3 - in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Iudaeos ieiunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus
Unchecked Copy BoxEst 4:4 - ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit
Unchecked Copy BoxEst 4:5 - accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat praecepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret
Unchecked Copy BoxEst 4:6 - egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis ante ostium palatii
Unchecked Copy BoxEst 4:7 - qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum
Unchecked Copy BoxEst 4:8 - exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo
Unchecked Copy BoxEst 4:9 - regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus dixerat
Unchecked Copy BoxEst 4:10 - quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo
Unchecked Copy BoxEst 4:11 - omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum
Unchecked Copy BoxEst 4:12 - quod cum audisset Mardocheus
Unchecked Copy BoxEst 4:13 - rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis
Unchecked Copy BoxEst 4:14 - si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris
Unchecked Copy BoxEst 4:15 - rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavit
Unchecked Copy BoxEst 4:16 - vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo
Unchecked Copy BoxEst 4:17 - ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quae ei Hester praeceperat
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Esther Chapter 4 — Additional Translations: