VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 26 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 26:1 - Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
Unchecked Copy BoxAct 26:2 - de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
Unchecked Copy BoxAct 26:3 - maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
Unchecked Copy BoxAct 26:4 - et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
Unchecked Copy BoxAct 26:5 - praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
Unchecked Copy BoxAct 26:6 - et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
Unchecked Copy BoxAct 26:7 - in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
Unchecked Copy BoxAct 26:8 - quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
Unchecked Copy BoxAct 26:9 - et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
Unchecked Copy BoxAct 26:10 - quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
Unchecked Copy BoxAct 26:11 - et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
(Act 9:1–19; 22:6–16 )
Unchecked Copy BoxAct 26:12 - in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
Unchecked Copy BoxAct 26:13 - die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
Unchecked Copy BoxAct 26:14 - omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
Unchecked Copy BoxAct 26:15 - ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
Unchecked Copy BoxAct 26:16 - sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
Unchecked Copy BoxAct 26:17 - eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
Unchecked Copy BoxAct 26:18 - aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
Unchecked Copy BoxAct 26:19 - unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
Unchecked Copy BoxAct 26:20 - sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
Unchecked Copy BoxAct 26:21 - hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
Unchecked Copy BoxAct 26:22 - auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
Unchecked Copy BoxAct 26:23 - si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
Unchecked Copy BoxAct 26:24 - haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
Unchecked Copy BoxAct 26:25 - at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
Unchecked Copy BoxAct 26:26 - scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
Unchecked Copy BoxAct 26:27 - credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
Unchecked Copy BoxAct 26:28 - Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
Unchecked Copy BoxAct 26:29 - et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
Unchecked Copy BoxAct 26:30 - et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis
Unchecked Copy BoxAct 26:31 - et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
Unchecked Copy BoxAct 26:32 - Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Acts Chapter 26 — Additional Translations: