VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 23:1 - intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
Unchecked Copy BoxAct 23:2 - princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
Unchecked Copy BoxAct 23:3 - tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
Unchecked Copy BoxAct 23:4 - et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
Unchecked Copy BoxAct 23:5 - dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
Unchecked Copy BoxAct 23:6 - sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
Unchecked Copy BoxAct 23:7 - et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
Unchecked Copy BoxAct 23:8 - Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
Unchecked Copy BoxAct 23:9 - factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
Unchecked Copy BoxAct 23:10 - et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
Unchecked Copy BoxAct 23:11 - sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari
Unchecked Copy BoxAct 23:12 - facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
Unchecked Copy BoxAct 23:13 - erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
Unchecked Copy BoxAct 23:14 - qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
Unchecked Copy BoxAct 23:15 - nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
Unchecked Copy BoxAct 23:16 - quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
Unchecked Copy BoxAct 23:17 - vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
Unchecked Copy BoxAct 23:18 - et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
Unchecked Copy BoxAct 23:19 - adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
Unchecked Copy BoxAct 23:20 - ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
Unchecked Copy BoxAct 23:21 - tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
Unchecked Copy BoxAct 23:22 - tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
Unchecked Copy BoxAct 23:23 - et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
Unchecked Copy BoxAct 23:24 - et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem
Unchecked Copy BoxAct 23:25 - [Vulgate 23:26a] scribens epistulam continentem
Unchecked Copy BoxAct 23:26 - [Vulgate 23:26b] haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
Unchecked Copy BoxAct 23:27 - virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
Unchecked Copy BoxAct 23:28 - volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
Unchecked Copy BoxAct 23:29 - quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
Unchecked Copy BoxAct 23:30 - et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
Unchecked Copy BoxAct 23:31 - milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
Unchecked Copy BoxAct 23:32 - et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
Unchecked Copy BoxAct 23:33 - qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
Unchecked Copy BoxAct 23:34 - cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
Unchecked Copy BoxAct 23:35 - audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Acts Chapter 23 — Additional Translations: