VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Actus (Acts) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxAct 21:1 - cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara
Unchecked Copy BoxAct 21:2 - et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus
Unchecked Copy BoxAct 21:3 - cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus
Unchecked Copy BoxAct 21:4 - inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam
Unchecked Copy BoxAct 21:5 - et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus
Unchecked Copy BoxAct 21:6 - et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua
Unchecked Copy BoxAct 21:7 - nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos
Unchecked Copy BoxAct 21:8 - alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum
Unchecked Copy BoxAct 21:9 - huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes
Unchecked Copy BoxAct 21:10 - et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus
Unchecked Copy BoxAct 21:11 - is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium
Unchecked Copy BoxAct 21:12 - quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam
Unchecked Copy BoxAct 21:13 - tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu
Unchecked Copy BoxAct 21:14 - et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat
Unchecked Copy BoxAct 21:15 - post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem
Unchecked Copy BoxAct 21:16 - venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum
Unchecked Copy BoxAct 21:17 - et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres
Unchecked Copy BoxAct 21:18 - sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores
Unchecked Copy BoxAct 21:19 - quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius
Unchecked Copy BoxAct 21:20 - at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis
Unchecked Copy BoxAct 21:21 - audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi
Unchecked Copy BoxAct 21:22 - quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse
Unchecked Copy BoxAct 21:23 - hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se
Unchecked Copy BoxAct 21:24 - his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem
Unchecked Copy BoxAct 21:25 - de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione
Unchecked Copy BoxAct 21:26 - tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio
Unchecked Copy BoxAct 21:27 - dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes
Unchecked Copy BoxAct 21:28 - viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum
Unchecked Copy BoxAct 21:29 - viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus
Unchecked Copy BoxAct 21:30 - commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae
Unchecked Copy BoxAct 21:31 - quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem
Unchecked Copy BoxAct 21:32 - qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum
Unchecked Copy BoxAct 21:33 - tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset
Unchecked Copy BoxAct 21:34 - alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra
Unchecked Copy BoxAct 21:35 - et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi
Unchecked Copy BoxAct 21:36 - sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum
Interlinear Bibles Cross-Refs Commentaries Dictionaries Misc
x
Acts 21:36 Commentaries
Unchecked Copy BoxAct 21:37 - et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti
Unchecked Copy BoxAct 21:38 - nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum
Unchecked Copy BoxAct 21:39 - et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum
Unchecked Copy BoxAct 21:40 - et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Acts Chapter 21 — Additional Translations: