VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 19 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mar 10:1–12 )
Unchecked Copy BoxMat 19:1 - et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen
Unchecked Copy BoxMat 19:2 - et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi
Unchecked Copy BoxMat 19:3 - et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa
Unchecked Copy BoxMat 19:4 - qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos
Unchecked Copy BoxMat 19:5 - et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
Unchecked Copy BoxMat 19:6 - itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet
Unchecked Copy BoxMat 19:7 - dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere
Unchecked Copy BoxMat 19:8 - ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit
Unchecked Copy BoxMat 19:9 - dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur
Unchecked Copy BoxMat 19:10 - dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere
Unchecked Copy BoxMat 19:11 - qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est
Unchecked Copy BoxMat 19:12 - sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat
(Mar 10:13–16; Luk 18:15–17 )
Unchecked Copy BoxMat 19:13 - tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis
Unchecked Copy BoxMat 19:14 - Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum
Unchecked Copy BoxMat 19:15 - et cum inposuisset eis manus abiit inde
(Mar 10:17–22; Luk 18:18–23 )
Unchecked Copy BoxMat 19:16 - et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam
Unchecked Copy BoxMat 19:17 - qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata
Unchecked Copy BoxMat 19:18 - dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices
Unchecked Copy BoxMat 19:19 - honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum
Unchecked Copy BoxMat 19:20 - dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest
Unchecked Copy BoxMat 19:21 - ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Unchecked Copy BoxMat 19:22 - cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones
(Mar 10:23–31; Luk 18:24–30 )
Unchecked Copy BoxMat 19:23 - Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum
Unchecked Copy BoxMat 19:24 - et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum
Unchecked Copy BoxMat 19:25 - auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse
Unchecked Copy BoxMat 19:26 - aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt
Unchecked Copy BoxMat 19:27 - tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis
Unchecked Copy BoxMat 19:28 - Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel
Unchecked Copy BoxMat 19:29 - et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
Unchecked Copy BoxMat 19:30 - multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Matthew Chapter 19 — Additional Translations: