VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(1Ki 22:1–28 )
Unchecked Copy Box2Ch 18:1 - fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab
Unchecked Copy Box2Ch 18:2 - descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad
Unchecked Copy Box2Ch 18:3 - dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello
Unchecked Copy Box2Ch 18:4 - dixitque Iosaphat ad regem Israhel consule obsecro inpraesentiarum sermonem Domini
Unchecked Copy Box2Ch 18:5 - congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis
Unchecked Copy Box2Ch 18:6 - dixitque Iosaphat numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus
Unchecked Copy Box2Ch 18:7 - et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo
Unchecked Copy Box2Ch 18:8 - vocavit ergo rex Israhel unum de eunuchis et dixit ei voca cito Micheam filium Iembla
Unchecked Copy Box2Ch 18:9 - porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta portam Samariae omnesque prophetae vaticinabantur coram eis
Unchecked Copy Box2Ch 18:10 - Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam
Unchecked Copy Box2Ch 18:11 - omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis
Unchecked Copy Box2Ch 18:12 - nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera
Unchecked Copy Box2Ch 18:13 - cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar
Unchecked Copy Box2Ch 18:14 - venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras
Unchecked Copy Box2Ch 18:15 - dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini
Unchecked Copy Box2Ch 18:16 - at ille ait vidi universum Israhel dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace
Unchecked Copy Box2Ch 18:17 - et ait rex Israhel ad Iosaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quae mala sunt
Unchecked Copy Box2Ch 18:18 - at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et sinistris
Unchecked Copy Box2Ch 18:19 - et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio
Unchecked Copy Box2Ch 18:20 - processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies
Unchecked Copy Box2Ch 18:21 - at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius dixitque Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita
Unchecked Copy Box2Ch 18:22 - nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala
Unchecked Copy Box2Ch 18:23 - accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi
Unchecked Copy Box2Ch 18:24 - dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris
Unchecked Copy Box2Ch 18:25 - praecepit autem rex Israhel dicens tollite Micheam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium Ammelech
Unchecked Copy Box2Ch 18:26 - et dicetis haec dicit rex mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum donec revertar in pace
Unchecked Copy Box2Ch 18:27 - dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes
(1Ki 22:29–40 )
Unchecked Copy Box2Ch 18:28 - igitur ascenderunt rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad
Unchecked Copy Box2Ch 18:29 - dixitque rex Israhel ad Iosaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israhel habitu venit ad bellum
Unchecked Copy Box2Ch 18:30 - rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 18:31 - itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo
Unchecked Copy Box2Ch 18:32 - cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israhel reliquerunt eum
Unchecked Copy Box2Ch 18:33 - accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas at ille aurigae suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum
Unchecked Copy Box2Ch 18:34 - et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

2 Chronicles Chapter 18 — Additional Translations: