VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

1 Ioannis (1 John) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Jo 2:1 - filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
Unchecked Copy Box1Jo 2:2 - et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi
Unchecked Copy Box1Jo 2:3 - et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus
Unchecked Copy Box1Jo 2:4 - qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est
Unchecked Copy Box1Jo 2:5 - qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus
Unchecked Copy Box1Jo 2:6 - qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare
Unchecked Copy Box1Jo 2:7 - carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis
Unchecked Copy Box1Jo 2:8 - iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet
Unchecked Copy Box1Jo 2:9 - qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc
Unchecked Copy Box1Jo 2:10 - qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est
Unchecked Copy Box1Jo 2:11 - qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius
Unchecked Copy Box1Jo 2:12 - scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius
Unchecked Copy Box1Jo 2:13 - scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum
Unchecked Copy Box1Jo 2:14 - scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum
Unchecked Copy Box1Jo 2:15 - nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo
Unchecked Copy Box1Jo 2:16 - quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est
Unchecked Copy Box1Jo 2:17 - et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum
Unchecked Copy Box1Jo 2:18 - filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est
Unchecked Copy Box1Jo 2:19 - ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis
Unchecked Copy Box1Jo 2:20 - sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia
Unchecked Copy Box1Jo 2:21 - non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est
Unchecked Copy Box1Jo 2:22 - quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium
Unchecked Copy Box1Jo 2:23 - omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet
Unchecked Copy Box1Jo 2:24 - vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis
Unchecked Copy Box1Jo 2:25 - et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam
Unchecked Copy Box1Jo 2:26 - haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos
Unchecked Copy Box1Jo 2:27 - et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo
Unchecked Copy Box1Jo 2:28 - et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius
Unchecked Copy Box1Jo 2:29 - si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

1 John Chapter 2 — Additional Translations: