VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

1 Paralipomenon (1 Chronicles) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Gen 46:8, 9 )
Unchecked Copy Box1Ch 5:1 - filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum
Unchecked Copy Box1Ch 5:2 - porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph
Unchecked Copy Box1Ch 5:3 - filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi
Unchecked Copy Box1Ch 5:4 - filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius
Unchecked Copy Box1Ch 5:5 - Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius
Unchecked Copy Box1Ch 5:6 - Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben
Unchecked Copy Box1Ch 5:7 - fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam
Unchecked Copy Box1Ch 5:8 - porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon
Unchecked Copy Box1Ch 5:9 - contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad
Unchecked Copy Box1Ch 5:10 - in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad
Unchecked Copy Box1Ch 5:11 - filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha
Unchecked Copy Box1Ch 5:12 - Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan
Unchecked Copy Box1Ch 5:13 - fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem
Unchecked Copy Box1Ch 5:14 - hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
Unchecked Copy Box1Ch 5:15 - fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis
Unchecked Copy Box1Ch 5:16 - et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
Unchecked Copy Box1Ch 5:17 - omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel
Unchecked Copy Box1Ch 5:18 - filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam
Unchecked Copy Box1Ch 5:19 - dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab
Unchecked Copy Box1Ch 5:20 - praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum
Unchecked Copy Box1Ch 5:21 - ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia
Unchecked Copy Box1Ch 5:22 - vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
Unchecked Copy Box1Ch 5:23 - filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat
Unchecked Copy Box1Ch 5:24 - et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis
Unchecked Copy Box1Ch 5:25 - reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis
Unchecked Copy Box1Ch 5:26 - et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

1 Chronicles Chapter 5 — Additional Translations: