Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 7:1an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit
Rom 7:2nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri
Rom 7:3igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro
Rom 7:4itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo
Rom 7:5cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti
Rom 7:6nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae
Rom 7:7quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces
Rom 7:8occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat
Rom 7:9ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit
Rom 7:10ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem
Rom 7:11nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit
Rom 7:12itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum
Rom 7:13quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum
Rom 7:14scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato
Rom 7:15quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio
Rom 7:16si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona
Rom 7:17nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
Rom 7:18scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio
Rom 7:19non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago
Rom 7:20si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum
Rom 7:21invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet
Rom 7:22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem
Rom 7:23video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis
Rom 7:24infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius
Rom 7:25gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 7 — Additional Translations: