Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 2:1propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
Rom 2:2scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
Rom 2:3existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
Rom 2:4an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
Rom 2:5secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
Rom 2:6qui reddet unicuique secundum opera eius
Rom 2:7his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
Rom 2:8his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
Rom 2:9tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
Rom 2:10gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
Rom 2:11non est enim personarum acceptio apud Deum
Rom 2:12quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
Rom 2:13non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
Rom 2:14cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
Rom 2:15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
Rom 2:16in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
Rom 2:17si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
Rom 2:18et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
Rom 2:19confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
Rom 2:20eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
Rom 2:21qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
Rom 2:22qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
Rom 2:23qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
Rom 2:24nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
Rom 2:25circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
Rom 2:26si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
Rom 2:27et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
Rom 2:28non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
Rom 2:29sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 2 — Additional Translations: