Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 16:1commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
Rom 16:2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
Rom 16:3salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
Rom 16:4qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
Rom 16:5et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
Rom 16:6salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
Rom 16:7salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
Rom 16:8salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
Rom 16:9salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
Rom 16:10salutate Apellen probum in Christo
Rom 16:11salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
Rom 16:12salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
Rom 16:13salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
Rom 16:14salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
Rom 16:15salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
Rom 16:16salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
Rom 16:17rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
Rom 16:18huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
Rom 16:19vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
Rom 16:20Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
Rom 16:21salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
Rom 16:22saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
Rom 16:23salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
Rom 16:25ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
Rom 16:26quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
Rom 16:27solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 16 — Additional Translations: