Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Romanos (Romans) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Rom 11:1dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin
Rom 11:2non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
Rom 11:3Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
Rom 11:4sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal
Rom 11:5sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
Rom 11:6si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia
Rom 11:7quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
Rom 11:8sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem
Rom 11:9et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis
Rom 11:10obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva
Rom 11:11dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur
Rom 11:12quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum
Rom 11:13vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo
Rom 11:14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis
Rom 11:15si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis
Rom 11:16quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami
Rom 11:17quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
Rom 11:18noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
Rom 11:19dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
Rom 11:20bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time
Rom 11:21si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat
Rom 11:22vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris
Rom 11:23sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos
Rom 11:24nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae
Rom 11:25nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
Rom 11:26et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
Rom 11:27et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
Rom 11:28secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
Rom 11:29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
Rom 11:30sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
Rom 11:31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
Rom 11:32conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
Rom 11:33o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
Rom 11:34quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
Rom 11:35aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
Rom 11:36quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Romans Chapter 11 — Additional Translations: