Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Apocalypsis (Revelation) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Rev 21:1et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est
Rev 21:2et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
Rev 21:3et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
Rev 21:4et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt
Rev 21:5et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
Rev 21:6et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
Rev 21:7qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius
Rev 21:8timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda
Rev 21:9et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni
Rev 21:10et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo
Rev 21:11habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
Rev 21:12et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel
Rev 21:13ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres
Rev 21:14et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni
Rev 21:15et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum
Rev 21:16et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt
Rev 21:17et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli
Rev 21:18et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo
Rev 21:19fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus
Rev 21:20quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus
Rev 21:21et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum
Rev 21:22et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus
Rev 21:23et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus
Rev 21:24et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam
Rev 21:25et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic
Rev 21:26et adferent gloriam et honorem gentium in illam
Rev 21:27nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Revelation Chapter 21 — Additional Translations: