Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Philippenses (Philippians) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Phl 3:1de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
Phl 3:2videte canes videte malos operarios videte concisionem
Phl 3:3nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
Phl 3:4quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
Phl 3:5circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
Phl 3:6secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
Phl 3:7sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
Phl 3:8verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
Phl 3:9et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
Phl 3:10ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
Phl 3:11si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
Phl 3:12non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
Phl 3:13fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
Phl 3:14ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
Phl 3:15quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
Phl 3:16verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
Phl 3:17imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
Phl 3:18multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
Phl 3:19quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
Phl 3:20nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
Phl 3:21qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Philippians Chapter 3 — Additional Translations: