Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 9:1locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens
Num 9:2faciant filii Israhel phase in tempore suo
Num 9:3quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius
Num 9:4praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase
Num 9:5qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel
Num 9:6ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron
Num 9:7dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel
Num 9:8quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis
Num 9:9locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Num 9:10loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino
Num 9:11mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
Num 9:12non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt
Num 9:13si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
Num 9:14peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae
Num 9:15igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
Num 9:16sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
Num 9:17cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
Num 9:18ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco
Num 9:19et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur
Num 9:20quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
Num 9:21si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
Num 9:22si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
Num 9:23per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 9 — Additional Translations: