Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Numeri (Numbers) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Num 21:1quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam
Num 21:2at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
Num 21:3exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema
Num 21:4profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris
Num 21:5locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
Num 21:6quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
Num 21:7venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo
Num 21:8et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
Num 21:9fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
Num 21:10profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
Num 21:11unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam
Num 21:12et inde moventes venerunt ad torrentem Zared
Num 21:13quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
Num 21:14unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
Num 21:15scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
Num 21:16ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam
Num 21:17tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant
Num 21:18puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana
Num 21:19de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth
Num 21:20de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum
Num 21:21misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens
Num 21:22obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
Num 21:23qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum
Num 21:24a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum
Num 21:25tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
Num 21:26urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon
Num 21:27idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon
Num 21:28ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
Num 21:29vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
Num 21:30iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba
Num 21:31habitavit itaque Israhel in terra Amorrei
Num 21:32misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores
Num 21:33verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
Num 21:34dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
Num 21:35percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Numbers Chapter 21 — Additional Translations: