Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 27:1mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
Mat 27:2et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
(Act 1:18, 19 )
Mat 27:3tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
Mat 27:4dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
Mat 27:5et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
Mat 27:6principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
Mat 27:7consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
Mat 27:8propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
Mat 27:9tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
Mat 27:10et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
Mat 27:11Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
Mat 27:12et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
Mat 27:13tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
Mat 27:14et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
Mat 27:15per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
Mat 27:16habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
Mat 27:17congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
Mat 27:18sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
Mat 27:19sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
Mat 27:20princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
Mat 27:21respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
Mat 27:22dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
Mat 27:23dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
Mat 27:24videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
Mat 27:25et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
Mat 27:26tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
Mat 27:27tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
Mat 27:28et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
Mat 27:29et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
Mat 27:30et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
Mat 27:31et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
Mat 27:32exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
Mat 27:33et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
Mat 27:34et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
Mat 27:35postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Mat 27:36et sedentes servabant eum
Mat 27:37et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
Mat 27:38tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
Mat 27:39praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
Mat 27:40et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
Mat 27:41similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
Mat 27:42alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
Mat 27:43confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
Mat 27:44id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
Mat 27:45a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
Mat 27:46et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
Mat 27:47quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
Mat 27:48et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
Mat 27:49ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
Mat 27:50Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
Mat 27:51et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
Mat 27:52et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
Mat 27:53et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
Mat 27:54centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
Mat 27:55erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
Mat 27:56inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
Mat 27:57cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
Mat 27:58hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
Mat 27:59et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
Mat 27:60et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
Mat 27:61erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
Mat 27:62altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
Mat 27:63dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
Mat 27:64iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
Mat 27:65ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
Mat 27:66illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 27 — Additional Translations: