Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Matthæum (Matthew) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

Mat 22:1et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
Mat 22:2simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
Mat 22:3et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
Mat 22:4iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
Mat 22:5illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
Mat 22:6reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
Mat 22:7rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
Mat 22:8tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
Mat 22:9ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
Mat 22:10et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
Mat 22:11intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
Mat 22:12et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
Mat 22:13tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
Mat 22:14multi autem sunt vocati pauci vero electi
Mat 22:15tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
Mat 22:16et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
Mat 22:17dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
Mat 22:18cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
Mat 22:19ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
Mat 22:20et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
Mat 22:21dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
Mat 22:22et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
Mat 22:23in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
Mat 22:24dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
Mat 22:25erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
Mat 22:26similiter secundus et tertius usque ad septimum
Mat 22:27novissime autem omnium et mulier defuncta est
Mat 22:28in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
Mat 22:29respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
Mat 22:30in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
Mat 22:31de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
Mat 22:32ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
Mat 22:33et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
Mat 22:34Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
Mat 22:35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
Mat 22:36magister quod est mandatum magnum in lege
Mat 22:37ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
Mat 22:38hoc est maximum et primum mandatum
Mat 22:39secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
Mat 22:40in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
Mat 22:41congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
Mat 22:42dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
Mat 22:43ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
Mat 22:44dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Mat 22:45si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
Mat 22:46et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Matthew Chapter 22 — Additional Translations: