Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Marcum (Mark) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Mar 2:1et iterum intravit Capharnaum post dies
Mar 2:2et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
Mar 2:3et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur
Mar 2:4et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
Mar 2:5cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata
Mar 2:6erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis
Mar 2:7quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
Mar 2:8quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
Mar 2:9quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
Mar 2:10ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico
Mar 2:11tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
Mar 2:12et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
Mar 2:13et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos
Mar 2:14et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
Mar 2:15et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum
Mar 2:16et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
Mar 2:17hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
Mar 2:18et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
Mar 2:19et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare
Mar 2:20venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die
Mar 2:21nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
Mar 2:22et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet
Mar 2:23et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
Mar 2:24Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet
Mar 2:25et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
Mar 2:26quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
Mar 2:27et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum
Mar 2:28itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Mark Chapter 2 — Additional Translations: