Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Lucam (Luke) 18 :: Latin Vulgate (VUL)

Luk 18:1dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
Luk 18:2dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
Luk 18:3vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
Luk 18:4et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
Luk 18:5tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
Luk 18:6ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
Luk 18:7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
Luk 18:8dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
Luk 18:9dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
Luk 18:10duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
Luk 18:11Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
Luk 18:12ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
Luk 18:13et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
Luk 18:14dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
Luk 18:15adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
Luk 18:16Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
Luk 18:17amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
Luk 18:18et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
Luk 18:19dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
Luk 18:20mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
Luk 18:21qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
Luk 18:22quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
Luk 18:23his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
Luk 18:24videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
Luk 18:25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
Luk 18:26et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
Luk 18:27ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
Luk 18:28ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
Luk 18:29qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
Luk 18:30et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
Luk 18:31adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
Luk 18:32tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
Luk 18:33et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
Luk 18:34et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
Luk 18:35factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
Luk 18:36et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
Luk 18:37dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
Luk 18:38et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
Luk 18:39et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
Luk 18:40stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
Luk 18:41dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
Luk 18:42et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
Luk 18:43et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Luke Chapter 18 — Additional Translations: