Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Lucam (Luke) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Luk 16:1dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
Luk 16:2et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
Luk 16:3ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
Luk 16:4scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
Luk 16:5convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
Luk 16:6at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
Luk 16:7deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
Luk 16:8et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
Luk 16:9et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
Luk 16:10qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
Luk 16:11si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
Luk 16:12et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
Luk 16:13nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
Luk 16:14audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
Luk 16:15et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
Luk 16:16lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
Luk 16:17facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
Luk 16:18omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
Luk 16:19homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
Luk 16:20et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
Luk 16:21cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
Luk 16:22factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
Luk 16:23elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
Luk 16:24et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
Luk 16:25et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
Luk 16:26et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
Luk 16:27et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
Luk 16:28habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
Luk 16:29et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
Luk 16:30at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
Luk 16:31ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Luke Chapter 16 — Additional Translations: