Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Josue (Joshua) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

Jos 17:1cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan
Jos 17:2et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes suas
Jos 17:3Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa
Jos 17:4veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum
Jos 17:5et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Iordanem
Jos 17:6filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant
Jos 17:7fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quae respicit Sychem et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taffuae
Jos 17:8etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim
Jos 17:9descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare
Jos 17:10ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente
Jos 17:11fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth
Jos 17:12nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed coepit Chananeus habitare in terra ista
Jos 17:13postquam autem convaluerunt filii Israhel subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos
Jos 17:14locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus
Jos 17:15ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim
Jos 17:16cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens vallem
Jos 17:17dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam
Jos 17:18sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Joshua Chapter 17 — Additional Translations: