Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ioannem (John) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Jhn 3:1erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
Jhn 3:2hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
Jhn 3:3respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
Jhn 3:4dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
Jhn 3:5respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
Jhn 3:6quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
Jhn 3:7non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
Jhn 3:8Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
Jhn 3:9respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
Jhn 3:10respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
Jhn 3:11amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
Jhn 3:12si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
Jhn 3:13et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
Jhn 3:14et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
Jhn 3:15ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
Jhn 3:16sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
Jhn 3:17non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
Jhn 3:18qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
Jhn 3:19hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
Jhn 3:20omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
Jhn 3:21qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
Jhn 3:22post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
Jhn 3:23erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
Jhn 3:24nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
Jhn 3:25facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
Jhn 3:26et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
Jhn 3:27respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
Jhn 3:28ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
Jhn 3:29qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
Jhn 3:30illum oportet crescere me autem minui
Jhn 3:31qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
Jhn 3:32et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
Jhn 3:33qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
Jhn 3:34quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
Jhn 3:35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
Jhn 3:36qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.