Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ioannem (John) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Jhn 13:1ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
Jhn 13:2et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
Jhn 13:3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
Jhn 13:4surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
Jhn 13:5deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
Jhn 13:6venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
Jhn 13:7respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
Jhn 13:8dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
Jhn 13:9dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
Jhn 13:10dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
Jhn 13:11sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
Jhn 13:12postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
Jhn 13:13vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
Jhn 13:14si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
Jhn 13:15exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
Jhn 13:16amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
Jhn 13:17si haec scitis beati eritis si feceritis ea
Jhn 13:18non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
Jhn 13:19amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
Jhn 13:20amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
Jhn 13:21cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
Jhn 13:22aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
Jhn 13:23erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
Jhn 13:24innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
Jhn 13:25itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
Jhn 13:26respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
Jhn 13:27et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
Jhn 13:28hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
Jhn 13:29quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
Jhn 13:30cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
Jhn 13:31cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
Jhn 13:32si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
Jhn 13:33filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
Jhn 13:34mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
Jhn 13:35in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
Jhn 13:36dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
Jhn 13:37dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
Jhn 13:38respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

John Chapter 13 — Additional Translations: