Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Jeremiæ (Jeremiah) 51 :: Latin Vulgate (VUL)

Jer 51:1haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem
Jer 51:2et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius
Jer 51:3non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius
Jer 51:4et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius
Jer 51:5quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel
Jer 51:6fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei
Jer 51:7calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt
Jer 51:8subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur
Jer 51:9curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes
Jer 51:10protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri
Jer 51:11acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui
Jer 51:12super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis
Jer 51:13quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae
Jer 51:14iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur
Jer 51:15qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
Jer 51:16dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis
Jer 51:17stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis
Jer 51:18vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt
Jer 51:19non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius
Jer 51:20conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna
Jer 51:21et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius
Jer 51:22et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem
Jer 51:23et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus
Jer 51:24et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus
Jer 51:25ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis
Jer 51:26et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus
Jer 51:27levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum
Jer 51:28sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius
Jer 51:29et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem
Jer 51:30cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius
Jer 51:31currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum
Jer 51:32et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt
Jer 51:33quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius
Jer 51:34comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me
Jer 51:35iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem
Jer 51:36propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius
Jer 51:37et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator
Jer 51:38simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum
Jer 51:39in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus
Jer 51:40deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis
Jer 51:41quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes
Jer 51:42ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est
Jer 51:43factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis
Jer 51:44et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit
Jer 51:45egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini
Jer 51:46et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem
Jer 51:47propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius
Jer 51:48et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus
Jer 51:49et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra
Jer 51:50qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum
Jer 51:51confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini
Jer 51:52propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus
Jer 51:53si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus
Jer 51:54vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum
Jer 51:55quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum
Jer 51:56quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet
Jer 51:57et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius
Jer 51:58haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt
Jer 51:59verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae
Jer 51:60et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem
Jer 51:61et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haec
Jer 51:62dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo
Jer 51:63cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten
Jer 51:64et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Jeremiah Chapter 51 — Additional Translations: