Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Jeremiæ (Jeremiah) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Jer 10:1audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel
Jer 10:2haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes
Jer 10:3quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia
Jer 10:4argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur
Jer 10:5in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
Jer 10:6non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
Jer 10:7quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
Jer 10:8pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est
Jer 10:9argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec
Jer 10:10Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius
Jer 10:11sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt
Jer 10:12qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
Jer 10:13ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
Jer 10:14stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis
Jer 10:15vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt
Jer 10:16non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi
Jer 10:17congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione
Jer 10:18quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
Jer 10:19vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
Jer 10:20tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
Jer 10:21quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
Jer 10:22vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum
Jer 10:23scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos
Jer 10:24corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
Jer 10:25effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Jeremiah Chapter 10 — Additional Translations: