Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Isaiæ (Isaiah) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Isa 24:1ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius
Isa 24:2et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet
Isa 24:3dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc
Isa 24:4luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae
Isa 24:5et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum
Isa 24:6propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci
Isa 24:7luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde
Isa 24:8cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae
Isa 24:9cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam
Isa 24:10adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte
Isa 24:11clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae
Isa 24:12relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas
Isa 24:13quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia
Isa 24:14hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari
Isa 24:15propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel
Isa 24:16a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt
Isa 24:17formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae
Isa 24:18et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae
Isa 24:19confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra
Isa 24:20agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat
Isa 24:21et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram
Isa 24:22et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur
Isa 24:23et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Isaiah Chapter 24 — Additional Translations: