Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Hebræos (Hebrews) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Heb 11:1est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
Heb 11:2in hac enim testimonium consecuti sunt senes
Heb 11:3fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
Heb 11:4fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
Heb 11:5fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
Heb 11:6sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
Heb 11:7fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
Heb 11:8fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
Heb 11:9fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
Heb 11:10expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
Heb 11:11fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
Heb 11:12propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
Heb 11:13iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
Heb 11:14qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
Heb 11:15et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
Heb 11:16nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
Heb 11:17fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
Heb 11:18ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
Heb 11:19arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
Heb 11:20fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
Heb 11:21fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
Heb 11:22fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
Heb 11:23fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
Heb 11:24fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
Heb 11:25magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
Heb 11:26maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
Heb 11:27fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
Heb 11:28fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
Heb 11:29fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
Heb 11:30fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
Heb 11:31fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
Heb 11:32et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
Heb 11:33qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
Heb 11:34extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
Heb 11:35acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
Heb 11:36alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
Heb 11:37lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
Heb 11:38quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
Heb 11:39et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
Heb 11:40Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Hebrews Chapter 11 — Additional Translations: