Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 5:1hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum
Gen 5:2masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt
Gen 5:3vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth
Gen 5:4et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias
Gen 5:5et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est
Gen 5:6vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos
Gen 5:7vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias
Gen 5:8et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est
Gen 5:9vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan
Gen 5:10post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias
Gen 5:11factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est
Gen 5:12vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel
Gen 5:13et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias
Gen 5:14et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est
Gen 5:15vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared
Gen 5:16et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias
Gen 5:17et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est
Gen 5:18vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch
Gen 5:19et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias
Gen 5:20et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est
Gen 5:21porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam
Gen 5:22et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias
Gen 5:23et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni
Gen 5:24ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus
Gen 5:25vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech
Gen 5:26et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias
Gen 5:27et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est
Gen 5:28vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
Gen 5:29vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus
Gen 5:30vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias
Gen 5:31et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est
Gen 5:32Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 5 — Additional Translations: