Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 21:1visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
Gen 21:2concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
Gen 21:3vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
Gen 21:4et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
Gen 21:5cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
Gen 21:6dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
Gen 21:7rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
Gen 21:8crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
Gen 21:9cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
Gen 21:10eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
Gen 21:11dure accepit hoc Abraham pro filio suo
Gen 21:12cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
Gen 21:13sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
Gen 21:14surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
Gen 21:15cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
Gen 21:16et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
Gen 21:17exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
Gen 21:18surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
Gen 21:19aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
Gen 21:20et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
Gen 21:21habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
Gen 21:22eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
Gen 21:23iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
Gen 21:24dixitque Abraham ego iurabo
Gen 21:25et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
Gen 21:26respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
Gen 21:27tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
Gen 21:28et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
Gen 21:29cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
Gen 21:30at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
Gen 21:31idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
Gen 21:32et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
Gen 21:33surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
Gen 21:34et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 21 — Additional Translations: