Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 20:1profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
Gen 20:2dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
Gen 20:3venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
Gen 20:4Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
Gen 20:5nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
Gen 20:6dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
Gen 20:7nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
Gen 20:8statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde
Gen 20:9vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
Gen 20:10rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
Gen 20:11respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
Gen 20:12alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
Gen 20:13postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
Gen 20:14tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
Gen 20:15et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
Gen 20:16Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
Gen 20:17orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
Gen 20:18concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 20 — Additional Translations: