Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 13:1ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam
Gen 13:2erat autem dives valde in possessione argenti et auri
Gen 13:3reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai
Gen 13:4in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini
Gen 13:5sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
Gen 13:6nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter
Gen 13:7unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra
Gen 13:8dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus
Gen 13:9ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam
Gen 13:10elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor
Gen 13:11elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo
Gen 13:12Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis
Gen 13:13homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis
Gen 13:14dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem
Gen 13:15omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum
Gen 13:16faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit
Gen 13:17surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam
Gen 13:18movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 13 — Additional Translations: