Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Genesis (Genesis) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Gen 11:1erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
Gen 11:2cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo
Gen 11:3dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
Gen 11:4et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras
Gen 11:5descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam
Gen 11:6et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
Gen 11:7venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui
Gen 11:8atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem
Gen 11:9et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum
Gen 11:10hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium
Gen 11:11vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias
Gen 11:12porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale
Gen 11:13vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias
Gen 11:14Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber
Gen 11:15vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias
Gen 11:16vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg
Gen 11:17et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias
Gen 11:18vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu
Gen 11:19vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias
Gen 11:20vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug
Gen 11:21vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias
Gen 11:22vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor
Gen 11:23vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias
Gen 11:24vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare
Gen 11:25vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias
Gen 11:26vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran
Gen 11:27hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth
Gen 11:28mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum
Gen 11:29duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae
Gen 11:30erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos
Gen 11:31tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi
Gen 11:32et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Genesis Chapter 11 — Additional Translations: