Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Ezechielis (Ezekiel) 47 :: Latin Vulgate (VUL)

Eze 47:1et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris
Eze 47:2et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextro
Eze 47:3cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos
Eze 47:4rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua
Eze 47:5et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari
Eze 47:6et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis
Eze 47:7cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte
Eze 47:8et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquae
Eze 47:9et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens
Eze 47:10vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae
Eze 47:11in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur
Eze 47:12et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam
(cf. Num 34:1–12 )
Eze 47:13haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet
Eze 47:14possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionem
Eze 47:15hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada
Eze 47:16Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran
Eze 47:17et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis
Eze 47:18porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem
Eze 47:19plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis
Eze 47:20et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga maris
Eze 47:21et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel
Eze 47:22et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel
Eze 47:23in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Ezekiel Chapter 47 — Additional Translations: