Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 6:1dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua
Exo 6:2locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus
Exo 6:3qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis
Exo 6:4pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae
Exo 6:5ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei
Exo 6:6ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis
Exo 6:7et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
Exo 6:8et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus
Exo 6:9narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum
Exo 6:10locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Exo 6:11ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua
Exo 6:12respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis
Exo 6:13locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti
Exo 6:14isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi
Exo 6:15hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon
Exo 6:16et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem
Exo 6:17filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas
Exo 6:18filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres
Exo 6:19filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas
Exo 6:20accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem
Exo 6:21filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri
Exo 6:22filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri
Exo 6:23accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
Exo 6:24filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum
Exo 6:25at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas
Exo 6:26iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
Exo 6:27hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron
Exo 6:28in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti
Exo 6:29et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
Exo 6:30et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 6 — Additional Translations: