Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 25 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 25:1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Exo 25:2loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas
Exo 25:3haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes
Exo 25:4hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
Exo 25:5et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim
Exo 25:6oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris
Exo 25:7lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale
Exo 25:8facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
Exo 25:9iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud
Exo 25:10arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem
Exo 25:11et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum
Exo 25:12et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero
Exo 25:13facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro
Exo 25:14inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis
Exo 25:15qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis
Exo 25:16ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi
Exo 25:17facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo
Exo 25:18duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi
Exo 25:19cherub unus sit in latere uno et alter in altero
Exo 25:20utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca
Exo 25:21in qua pones testimonium quod dabo tibi
Exo 25:22inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel
Exo 25:23facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem
Exo 25:24et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum
Exo 25:25et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam
Exo 25:26quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes
Exo 25:27subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari
Exo 25:28ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam
Exo 25:29parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo
Exo 25:30et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper
Exo 25:31facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia
Exo 25:32sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero
Exo 25:33tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili
Exo 25:34in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
Exo 25:35spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno
Exo 25:36et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo
Exo 25:37facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso
Exo 25:38emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo
Exo 25:39omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi
Exo 25:40inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 25 — Additional Translations: