Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 21:1haec sunt iudicia quae propones eis
Exo 21:2si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis
Exo 21:3cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
Exo 21:4sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo
Exo 21:5quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber
Exo 21:6offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum
Exo 21:7si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt
Exo 21:8si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam
Exo 21:9sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi
Exo 21:10quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
Exo 21:11si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
Exo 21:12qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
Exo 21:13qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
Exo 21:14si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
Exo 21:15qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
Exo 21:16qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur
Exo 21:17qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
Exo 21:18si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
Exo 21:19si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
Exo 21:20qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
Exo 21:21sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est
Exo 21:22si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
Exo 21:23sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
Exo 21:24oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
Exo 21:25adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
Exo 21:26si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
Exo 21:27dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
Exo 21:28si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
Exo 21:29quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
Exo 21:30quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
Exo 21:31filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
Exo 21:32si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
Exo 21:33si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam
Exo 21:34dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit
Exo 21:35si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient
Exo 21:36sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 21 — Additional Translations: