Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 2:1egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae
Exo 2:2quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus
Exo 2:3cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis
Exo 2:4stante procul sorore eius et considerante eventum rei
Exo 2:5ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
Exo 2:6aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est
Exo 2:7cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum
Exo 2:8respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
Exo 2:9ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
Exo 2:10quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum
Exo 2:11in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis
Exo 2:12cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo
Exo 2:13et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
Exo 2:14qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
Exo 2:15audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum
Exo 2:16erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui
Exo 2:17supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum
Exo 2:18quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito
Exo 2:19responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
Exo 2:20at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem
Exo 2:21iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius
Exo 2:22quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena
Exo 2:23post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus
Exo 2:24et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob
Exo 2:25respexit filios Israhel et cognovit eos
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 2 — Additional Translations: