Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Exodus (Exodus) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Exo 12:1dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti
Exo 12:2mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni
Exo 12:3loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas
Exo 12:4sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni
Exo 12:5erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum
Exo 12:6et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam
Exo 12:7et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum
Exo 12:8et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus
Exo 12:9non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis
Exo 12:10nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis
Exo 12:11sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini
Exo 12:12et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus
Exo 12:13erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti
Exo 12:14habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
Exo 12:15septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum
Exo 12:16dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent
Exo 12:17et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo
Exo 12:18primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
Exo 12:19septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae
Exo 12:20omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma
Exo 12:21vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase
Exo 12:22fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane
Exo 12:23transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere
Exo 12:24custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum
Exo 12:25cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas
Exo 12:26et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio
Exo 12:27dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit
Exo 12:28et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
Exo 12:29factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum
Exo 12:30surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
Exo 12:31vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis
Exo 12:32oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi
Exo 12:33urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur
Exo 12:34tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos
Exo 12:35feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam
Exo 12:36dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios
Exo 12:37profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis
Exo 12:38sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis
Exo 12:39coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare
Exo 12:40habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum
Exo 12:41quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti
Exo 12:42nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis
Exo 12:43dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo
Exo 12:44omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet
Exo 12:45advena et mercennarius non edent ex eo
Exo 12:46in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis
Exo 12:47omnis coetus filiorum Israhel faciet illud
Exo 12:48quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo
Exo 12:49eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos
Exo 12:50fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
Exo 12:51et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Exodus Chapter 12 — Additional Translations: