Deu 3:2dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon
Deu 3:11solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus
Deu 3:12terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad
Deu 3:14Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem
Deu 3:16et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum Ammon
Deu 3:17et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem
Deu 3:18praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti
Deu 3:20donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis
Deu 3:21Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es
Deu 3:24Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae
The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.