Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Actus (Acts) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

Act 23:1intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
Act 23:2princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
Act 23:3tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
Act 23:4et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
Act 23:5dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
Act 23:6sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
Act 23:7et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
Act 23:8Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
Act 23:9factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
Act 23:10et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
Act 23:11sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari
Act 23:12facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
Act 23:13erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
Act 23:14qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
Act 23:15nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
Act 23:16quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
Act 23:17vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
Act 23:18et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
Act 23:19adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
Act 23:20ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
Act 23:21tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
Act 23:22tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
Act 23:23et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
Act 23:24et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem
Act 23:25[Vulgate 23:26a] scribens epistulam continentem
Act 23:26[Vulgate 23:26b] haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
Act 23:27virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
Act 23:28volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
Act 23:29quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
Act 23:30et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
Act 23:31milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
Act 23:32et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
Act 23:33qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
Act 23:34cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
Act 23:35audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Acts Chapter 23 — Additional Translations: