Previous Chapter Full Page Full Page Next Chapter

Actus (Acts) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

Act 20:1postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
Act 20:2cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
Act 20:3ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
Act 20:4comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
Act 20:5hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
Act 20:6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
Act 20:7in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
Act 20:8erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
Act 20:9sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
Act 20:10ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
Act 20:11ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
Act 20:12adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
Act 20:13nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
Act 20:14cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
Act 20:15et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
Act 20:16proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
Act 20:17a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
Act 20:18qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
Act 20:19serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
Act 20:20quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
Act 20:21testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
Act 20:22et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
Act 20:23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
Act 20:24sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
Act 20:25et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
Act 20:26quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
Act 20:27non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
Act 20:28adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
Act 20:29ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
Act 20:30et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
Act 20:31propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
Act 20:32et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
Act 20:33argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
Act 20:34ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
Act 20:35omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
Act 20:36et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
Act 20:37magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
Act 20:38dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem
Translation Copyright Logo

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

Acts Chapter 20 — Additional Translations: